Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

strum in hac parte acta suut, rala habere, et no­slri priuilegii dignaremur patrocinio confirmare. Cuius quidem priuilegii tenor talis est: Stephanus, Dei gratia (v. ad an. 1267.) PSos igitur petitiones eiusdem Comitis Andreae iustas, legitirnas fore re­censentes , considerantesque seruitia ipsius, eidem charissimo Patri nostro, et nobis impensa, dictum priuilegium carissimi Patris nostri, et ea , quae per ipsum in hac parte acta sunt, rata habentes et accepta, auctoritate praesentium duximus con­firmanda, sigilli nostri dupplicis munimine robo­rando. Datum per manurn Magistri Benedicti, Bu­densis Ecclesiae Praepositi, dilecli et fidelis nostri, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Domini M. CCLXXIV. VII. Kalendas Februarii. Begni autem nostri anno secundo. Vacante sede Strigoniensi , Venerabilibus Patribus Stephano Colocensi, et Io­anne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agrien­si, Briccio Chanadiensi, Philippo Vaciensi, aulae Dominae Reginae , charissimae consortis nostrae Cancellario , Paullo Vesprimiensi , aulae nostrae Cancellario , Lodomerio Varadinensi , Timotheo Zagrabiensi, Dvonisio Iauriensi, et Petro Transil­uano Episcopis ; Ecclesias Dei feliciter gubernanti­bus. Dyonisio Palatino , Comile de Oklich , et Iu­dice Cumanorum , Henrico Bano totius Sclauo­niae , Nicolao Wajvoda Transiluano, et Comite de Zonuk , Ioachimo Magistro Tauernicorum no­strorum, Nicolao Iudice curiae nostrae , et Comite deGuerche, Paullo Bano de Zeurino, Herbordo Magistro Agazonum nostrorum, et Comite de Ba­rania, Rajnaldo Magistro Dapiferorum nostrorum, Comite Szolgageuriensi, Nicolao Magistro Pincer­narum nostrorum, Comite de Bereg, Moys Magi-

Next

/
Thumbnails
Contents