Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1273. Conumtus Praemonstratensium de Saagh, super donationihus mortis catisa per Magisirum Stt~ phanum , filium• Omodei , Abhatiae de Been faclis , testatur. Nos Conuentus Fratrum Ordinis Praemonstra­tensium de Saagh memoriae commendanles signifi­mus Vniuersis: O uod cum Magister Stephanus, bonae memoriae, filius Omodaej, defunctus apud monasterium suum in Ben tumularetur, vocatos misimus Marcum Priorem, et Augustinuin Sub­priorem, domus nostrae, ad eum tumulandum et testamentum eius audiendum ; vbi mater eiusdem Mag. Stephani, ac relicta et soror praesentibus Co­mitibus Stephano de Pasztuh , Buben , Desiderio, Iohanne, Syba de Borth, et Leuka, ac praesenti­bus Fratribus Praedicatoribus: Fratre Ladislao de Strigonio, Fratre Iohanne, Ifugone, et Detrico, et coram Fratribus minoribus, Fratre Galla Le­ctore Strigoniensi, et Fratre Clemente, Socio, eiusdem , et Praeposito de Ben primario, Iacobo priore, et Mauritio cantore eiusdem loci, testa­mentum Magistri Stephani, quod viua voce co ­ram ipsis celebrauerat in manifesto , coram dictis lestibus dictae Dominae viua voce expresserunt, et fieri permiserunt, tali ordinatione continente: Primo omnium reliquit quamdain villam nomine Kemend cum suis attinentiis, quain et ipse eme­rat, et pater suus Comes Oraodej, cum transuia­ret cuin rege Andrea, pro remedio animae suae, monasterio suo de Ben confirmando donauerat in perpetuum; item aliam villam nomine Pauli cum sua terra ad praedictum Kemend coniunctam , do­nauit dicto suo Monasterio. Itemvillam Vezeken, quae eum contingebat, clonauit suae Ecclesiae,

Next

/
Thumbnails
Contents