Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ipsis mitterent virum honestum, qui praedictam terram Borch cum seruis et ancillis ipsius Iacobi statueret auctoritate nostra Comiti Andreae, et filiis suis supradictis : postmodum autem idem Comes Andreas ad nos rediens, attulit noJjis Jitteras praedieti Capituli Strigoniensis, haec verba continentes. Exeellentissimo Domino suo L. Dei gratia , Illustri Regi Hungariae, Capitulum Ecclesiae Strigoniensis perpetuam fidelitatem cum orationibus debitis et deuotis. Cuin receptis Vestrae Serenitatis vnum ex nobis Concanonicum nostrum misimus, qui terram Iacobi, filii Moysa , Borch vocatam statueret, secundum continentiam vestrarum litterarum Andreae Comiti de Bana et eius filiis, cum seruis et ancillis praedicti Iacobi; idem Concanonicus noster ad nos reuersus noJ^is retulit. Quod quibusdam commetaneis , et vicinis ad se congregatis, cum iidem ad ostendendum metas, et terram, eiusdem terrae nos accessissent requisiti , ipse Concanonicus noster voluntati hominis Comit.is Andreae volens satisfacere, dictam terram pure et simpliciter staluit, et assignauit eidem. Inuenit etiam Quinque homines eiusdem lacobi inter seruos et ancillas, quos statuit similiter Comiti Andreae dicto. Datum feria secunda proxima ante octauas omnium Sanctorum. Nos iqitur fidelia et laudabilia seruitia praedicti Comitis Andreae , et filiorum suorum, quae ProgenitoriJjus nostris Belae Auo nostro, Stephano Patri nostro, serenissimis Regibus Hungariae, et nobis exhibuerunt, et exhibere poterunt in futurum, attendentes, praedictam terram Borcli , de Jjeneplacito, et voluntate Dominae Reginae , carissimae Matris nostrae, et consensu omnium Baronum nostrorum dediinus et