Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
bulo persoluto; quos transferebant vel transportabant in damnum et iniuriam Ecclesiae Budensis; ad quod ex aduerso respondebant, quod quantum in ipsis nautis erat, nulluin damnum , nullam iniuriam, nullum dolum siue fraudem fecerint Ecclesiae Budensi in ipsorum mercibus praenotatis; sed cum violentia inferebant iis, pro carinis eorum, ipsi violentis resistere non valebant. Et hinc iudicassemus iuramentum quibusdam ex ipsis nautis, videlicet villico eorum, nomineHeym, et Stephano Syboltho et Lypharto, iMagistro Ainbrosio etiam deferente, quod nullum damnum, nullam fraudem, vel violentiam fecerint Ecclesiae Budensi super iuribus suis antedictis. Tandein partes in loco iuramenti taliter inter se conuenerunt, quod M. Ambrosius remisit iuramentum nautarum praedictorum ; nautae vero praenominati, quin iurare debeant, assumserunt firmiter nomine omnium nautarum suorum sociorum , quod tertiam partem nauli de omnibus illis , in quibus ipsi naulum recipiebant, integraliter et sine diminutione aliqua, sicut debebant, soluerent, nullum salem permitterent poni in carinam, VQI in nauim ipsorum, nec consentient cum saliferis, — — — — nec carinam vel nauim darent vel monstrarent ad sales deferendos, vel asportandos. Demum dicti nautae promiserunt firmiter, quod a modo nullam violentiam, nullam potentiam allegarent contra Ecclesiam Budensem dicendo, quod naues, vel carinae ipsorum violenter fuissent receptae; et si talia allegarent, non eos excusaret, nisi talis esset violentia vel potentia, quae ipsos nautas suo naulo, seu pretio laboris priuare potuisset euidenter. 3 *