Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
rentes , Baronibus quibusdam nostris , qui ipsi militiae intererant, laudabile et speeiale seruitium impenderunt in eo videlicet: quoniam non paucos milites Tlieutonicos , non cum assistentia aii— orum, sed ipsorum viribus, et virtutibus exigentibus, nobis in captiuitatem adduxerunt. Demum cum ad expugnandum et recipiendum castrurn nostrum Jaurinense, quod per eosdem Teutonicos captum extiterat, quum Barones nostros, Magistrum Gregorium , Comitem Castri ferrei, Magistrum Ioannem , Comilem Supruniensem, iilium Henrici Bani, ac Dedalum, Comitem Zaladiensem, dileetos et lideles nostros misissemus, iidem Iobbagiones castri ferrei , quorum nomina superius sunt expressa, sub eodem castro nostro Iauriensi, eisdem Baronibus nostris cernenlibus, strenue, ac laudabiliter dimicarunt, prout per lilteras magistri Gregorii , Comitis Castri ferrei, et Iohannis Magistri, Comitis Supruniensis, fidelium Baronum nostrorum, nobis constitit euidenter : Nos igitur, qni ex ofticio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum , volentes eisdem lobbagyonibus castri nostri antedicti, cuilibet ipsorum, in solidum , pro impensis seruitiis regio occurrere fauore, in futurum ipsos, et posteros eorumdem, cum omnibus terris suis , a Iobbagyonatu Castri et iurisdictione penitus eximendo , ad numerum seu coetum seruientium nostrorum Regalium liheraliter duxiinus transferendos ; ita videlicet : quod tam ipsi , quam ipsorum haeredes, haeredumque suorum successores ea gaudeant libertate, qua ceteri seruientes nostri regales gratulantur et exultant. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam, praesentes eisdem concessimus litteras,