Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

et habendam, saluo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediantibus. Da­tum Budae in festo resurrectionis Domini. Anno MCCLXXVIII. Reg. autem nostri anno II. (VII.) Ex simplici apographo, Coll. Dan. Cornides T. VIII. s. pag. A. Ch. 127-8. Idem Ladislaus Jiliis Tecule quasdam terras in Comitcitu Saros confert. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Comaniae , Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus , presentem paginam inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Pro fidelitatibus merito­rum regiam conuenit condescendere Maiestatem; vt dum petitionibus grato voto occurrimus , sub­iectorum incentiuum in eorum mentibus praepare­raus iugiter famulandi. Ad vniuersorum igitur no­titiam harum serie volumus peruenire, quod acce­dentes ad nostram praesentiam Comes Thomas, fi­lius Tecule, cum fratribus suis, Lede et Martino, ac Andreas , filius Budun, quasdam terras ad Sa­rus pertinentes, vltra indagines , iuxla Verusalma adiacentes , videlicet Peturmezeu , Kuzurumezeu, Putrumezeu, et Huziumezeu vocatas , vacuas , et habitatoribus destitutas, eisdem concedere de beni­gnitate regia dignaremur. Nos itaque de rerum qualitate , sicut expediebat, et negocio certiorari volentes , ne pro veris dubia aestimemus, Ipolito Plebano de Saros ad inquirendam veritatem dedi­mus in mandatis; qui easdem rescripsit esse va­cuas et habitatoribus destitutas; sicque per homi­nem nostrum eisdem assignatae fuerunt terrae su-

Next

/
Thumbnails
Contents