Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
nis; salutem et apostolicain benedictionem. Deuotionis argumentuin vobis Deo propicio, prouenire confidimus, si super his, que pie cupitis, nos benignos ad graciam liabeatis. Cum igitur sicut ex tenore vestre peticionis accepimus, vobis et ordini Vestro a prima sui fundacione a sede apostolica sit concessum, vt lempore generalis interdicti possitis excommunicatis et interdictis exciusis , diuina ofFicia in vestris monasteriis, vosque auctoritate concessionis liuiusmodi diuina eadein, alta voce, apertis ianuis et pulsatis campanis, excommunicatis tamen, et interdictis exclusis, duxeritis hactenus solempniter celebranda; nos Yestris supplicationibus inclinati, vt in monasteriis Yestris, quaea secularium Jiabitationibus remota sunt, diuina praedicta celebrare, Jiactenus rationabiliter fecisse noscimini,tempore ipsius interdicti Jibere valeatis , auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino liominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Yiterbii V. Idus Iunii, Pontificatus nostri anno primo. " „Nos autem Arofastus, dei graeia , Arusiensis Epi„ scopus, notum facimus vniuersis, quod nos priuilegium „ Domini Vrbani Papae IV. vidimus bullatum, nulla, „ sui parte vitiatum , sub forma suprascripta. In cuius „ rei testimonium sigillum nostrum ibidem duximus ap„ ponendum. " E Collect. Dipl. Szecbenv. Tom. II. in 4. p. 229. sqq. Vrbanus IV. natione Gallus, patria Trepensis, in locum Alexandri. IV. anno MCCLXI. die XXIX, Augusti mortui, consecratus est Viterbii eodem ? snno IV. Septembris.