Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

syluam, assignando inedietatem in portionem eius­deni yillae Lipcse et aliam dimidietatem in portio­nem villae Szelecz; de hine per eamdein syluam progrediens, venit ad quamdam arborem Eger vul­gariter nuncupatam, ibi est meta ; abinde per pla­nitiem venit ad quamdam arborein Tulg vocatam, vbi est meta ; postmodum intrat syluam , per eum­dem montem, et perueniens SAluam exit ad tres metas terreas; post gradiens venit ad pratum, in quo est quercus sicca; postea a prato incipiens venit contra villamLazy, ad salicem, quae est iux­ta fluuium Vagh, sursum a salice procedens ver­sus orientem, iuxta fluuium Vagh, venit ad locum, vbi dictus riuulus Malatin cadit in fluuium Vagh et sic terminatur. Item concessimus, quod ab onini­uin Iudicum, Baronum et specialiter Comitum de Liptow iudicio et descensu penitus sint exempti, et quod nullus super eosdem descensum praesumat facere violentum; praeterea aquain Ileucza pro pi­scatLi cogruentem relinquimus eisdem hospitibus. Ceterum concessimus: vt insyluis nostris et aquis liberam habeant facultatem quacrendi mineram au­ri, argenti et cupri, vbicunque poterint inuenire j de omnibus , quum inuenire paterunt, nobis ser­uient secundum quod de aliis auri,ot argenti fodinis regiae consueuerunt impendere seruitium Maiestati. Praeterea, vt in eadem terra nostra facilius vale­ant coinmorari, ipsorum numero augmentato, con­cessimus de gratia speciali, vt per totuin regnum Hungariae de suis mercimoniis propriis nullum tri­butum et tricesimam soluere teneantur; sicut etiam aliorum hospitum nostrorum libertas requirit. Ad hoc, vt iidem gaudeant certa lege, ordinamus: vt in festo Sancti Martini de mansionc qualibet vnum

Next

/
Thumbnails
Contents