Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1262. Idetn Vrbanus Belam IV. R. II. ne redifi-, bus , ac tributis exigendis Saracenos , ac ludaeos, nisi addito Christiano , praeficiat, hortatur. Vrhanus, Seruus Seruorum Dei, charissimo in Christo filio, regi Hungariae illustri, salutem et apostolicara benedictionem. Regalis Celsitudinis honori conuenit et saluti ad illa intentae sollicitu­dinis studium adhibere, per quae libertati Eccle­siae, ac christianae religionis Professoribus a di­spendiis vtiliter caueatur. Accepimus sane, quod Tu consideratione debita non aduertens, quod Iu­daei et Saraceni Christianis oppido sunt infestij eos interdum ad colligendum reditus et prouentus tuos, postquam illos Iudaeis et Sarracenis vendi­deris , praeficis , nec ipsis aliquem Christianum iuxta sanctiones canonicas deputas, de grauamini­bus inferendis Clericis et Ecclesiis non suspectum, per quem dicti ludaei, siue Saraceni sine Christia­norum iniuria iura regalia consequantur, in excu­sationis tuae suffragium praetendendo , quod id ti­bi licet ex priuilegio Progenitoribus tuisab Apostolica sede concesso : Cum igitur ex hoc libertati praedictae, ac christianae fidei plurimum derogetur, serenitatera regiam ro­gamus, monemus et adhortamur attente, in remis­sionem tibi peccaminum suadentes, quatenus pru­denter considerans, quod non est conueniens, vel honestum , vt eisdem ludaeis et Sarracenis, quos propria culpa submisit perpetuae seruituti, exer­cendi vim potestatis in Christianos, quorum pietas illorum cohabitationem dignanter sustinet , possi­bilitas tribuatur; eosdem Sarracenos et Iudaeos , priuilegio non obstante praedicto , pro nostra eL praefatae sedis reuerentia, in colligendis huiusmo-

Next

/
Thumbnails
Contents