Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

per Virginis, Matris suae, ac S. Stephani regis fe~ cisset , de suis et suorum principum eleemosynis, pietatis intuitu construi, et domum etiam hospita­lem , in qua peregrini et alii transeuntes pro­pter Deum subsidia reciperent charitatis, et cum fratribus ipsius eccJesiae, qui domum Vestram con­struxerant, copiosam terram ad construendas do­mos et praeparandas officinas necessarias, Strigonii contulisset, id eidem domui libertatis indulsit, vt nullus in ea commorantium hospitum tributa ]>er­solueret; et insuper ad quotidianos vsus ipsius domus singulis diebus de propria silua sua, quae vulgo Kes nuncupalur, quinque orgias lignorum portandi Jiberam vobis contulit facultatem ; ipsum autem principes eius et quidam alii fideles Dei dc regno suo in bonis operibus immitantes, praedictae domui Vestrae praedia, villas, agros, syluas, ser­uos et ancillas , piscinas et alia misericorditer obtulerunt, data per diaecesanos Episcopos liberta­te: vt quidquid erat domui Vestrae fidelium lar­gitione collatum, a solutione tributorum , et deci­marum haberetur immune. Nos itaque officio susce­ptae administrationis inducti, tam ea, quae prae­diximus, quam etiam monasterium S. Stephani re­gis ab omnium iurisdictione liberum , et hospita­lem domum positam in loco,qui Obon nuncupa­tur, et insuper duodecim naues, et quinque vil ­]as charissimo in Christo filio nostro, Bela, illustri Vngarorum Bege (donatas) nec non Ecclesiam S. Trinitatis de aqua caliua, ecclesiamiNicoIai de VVaj­tyg, ecclesiam S. Mariae de Thout, ecclesiam S. Mariae de Socol, Ecclesiatn S. Margarehae de Chat­ca, et alias ecclesias cutn omnibus earum perti­nentiis dc auctoritate diaecesanorum Episcoporum 6 k

Next

/
Thumbnails
Contents