Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
hahemus, terras, videlicet Terperi (al. Pernan) et Budon, (alias Bodon) a castro Hunok, (alias Hunt) alienatas et exceptas , sub metis , quibus ipsum Castrum praedictas terras dignoscitur possedisse, in perpetuam eleemosynam nostram , et heredum nostrorum praedictae Ecclesiae de Bozouk contulimus, perpetuo possidendam. Volumus insuper de gratia nostra speciali, quod populos praedicti monasterii cuiusuis conditionis., nullus iudicum iudicare praesumat, in omnibus caussis, vel iudex curiae nostrae pro tempore constitutus, vel (sed) praelatus ecclesiae memoratae. Nos igitur iustis petitionibus fauorabiles esse volentes, vt praediximus, tam praedictum priuilegium antiquum, tam nostras donationes, et nobilium praedictorum ratas habentes et acceptas, de verbo ad verbum praesentibus inseri faciendo , auctoritate praesentium litterarum nostrarum confirmamus, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Farkasii, electi Albensis, aulae nostrae ViceCancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno ab incarnatione Domini MCCLXII. tertio idus Octobris , regni autem nostri anno vigesimo septimo." £ collect. Dipl. Dan. Cornides Tom. V. s. pagina. A. Ch. 1262. Extraclus Diplomatum a Bela IV. Abbatiae S. Martini de monte Pannoniae concessorum. 1). Priuilegium Belae IV. B. H. quod insulam iuxta Balatonem, cum monte in eadem existente, per defectum Kaliani Ecclesiae Sancti Martini contulerit, et Fauus Abbas castrum bonum propriis expensis in dicto monte construxerit; tandem eamdem insulam, eum castio Rex ad se recepit, et