Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

scendit ad priorem metam terream, npud vadum , et ibi commetatur cum metis terrae Dobocz, vbi terminatur. Yt autem haec nostra donatio robur liabeat perpetuum firmitatis , litteras praesentes dupplicis sigilli nostri munimine confecimus robo­rari. Datum per manus Magistri Farchasii , Electi Albensis Ecclesiae, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri anno Domini MCCLXII. re­gni autem nostri anno XXVIL " Apud Engel. Monumenta Vngrica. p. 105. sq. j4.jCh. 1262. Idem Bela priuilegium Belae II. monasterio S. Martini A. 1157. datum transcribit et confirmat. Bela, Dei gratia-, Ilungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, salutem in salutis largitore. Ad vni­uersorum notitiam harum serie volumus perueni­re: quod fidelis noster , Fauus Abbas S. Martini , ad nostram accedens praesentiam, obtulit quoddam priuilegium Belae regis, Praedecessoris nostri, ro­gans, vt ipsum priuilegium nostro dignaremur pri­uilegio confirmare; cuius tenor talis est : In no­mine (Vid. ad an. 1157.) Nos igitur quidquid per praedictum Praedecessorem nostrum salubriter iam dicto monasterio S. Martini fuerat ordinatum seu collatum, ratum habentes et acceptum, ipsum pri­uilegium praesentibus insertum , nostro duximus priuilegio confirmandum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes dedimus litte­ras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magislri Farcasii, electi Zagra­biensis , Administratoris ecclesiae Al-

Next

/
Thumbnails
Contents