Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1269. Bela, Dax lotius Sclauomat, pr iuilegiarn Palris sui hospitibus de Beryn anrio 1264. concessum firmat , fiauoresque nouos adiicit. Bela, Dei gratia, totius Sclauoniae, Dalmatiae et Croatiae Dux, Omnihus praesens scriptum intuentibus salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod hospites nostri de Berjn, et ad eam pertinentes, ad nostram accedentes praesentiam, a nobis humiliter supplicando petierunt, vt priuilegium Domini Regis, Patris nostri charissimi, super libertate ipsis concessa, noslro dignaremur priuilegio confirmare. Petierunt etiam, vt pro tribus ponderibus, quae debent soluere annuatim, quindecim denarios banales dare tenerentur. Cuius priuilegii tenor talis est: Bela (v. ad an. 1264). Nos siquidem perlectis tenoribus priuilegii Domini regis , patris nostri charissimi, ipsum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus fecimus inseri eo solum tantum mutato, quod pro tribus ponderibus, quae prius cum statera persoluebant, quindecim denarios banales soluere teneantur. Praeterea concessimus eisdem, vt ydem, qui sunt sub Comite de Segusdino constituti, al.]a-> tori assaturae nihil dare teneantur. Vt igitur huius rei series salua et inconcussa perpetuo perseueret, ad supplicationem eorumdem hospitum in testimonium et ratificalionem priuilegii praedicti Patris nostri charissimi, praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimirief roboratas. Datum per manus Venerabilis Patris Ladislai Episcopi Tyniensis, Aulae nostrae Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXIX. Dticatus autem nostri anno primo. " Torn. IV VoI.III. 54