Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

quircnda; qui duo, quia ego interesse non pole­ram , processum inquisitionis secundum mandatum Apostolicum habuerunt, eumque predicto domno I. Pape per quemdam Magistrum Dyonisium, pre­positum Wisegradiensis Ecclesie transmiserunt. Quo defuncto in itinere sanctum illud negocium ad ef­fectum condignum non poterat tunc perduci. Cor­ruscantia igitur crebra 'miracula sancti \iri Sere­nissimi Domini O. Incliti regis Boemie et totius populi regionis illius animos iterum excitant et inducunt, vt ad gloriam Dei et corroborationem fidei christianae pro canonizatione huius sancti re­uerentissime paternitati Vestre preces supplices por­rigantur, quibus ego mee paruitatis preces con­iungo , vtpole qui sum et esse debeo testis omni­um predictorum. Scriptum VIII. kalendas Marcy. Anno Domini MCCLX. primo. E monum. Boicor. Tom. XI. p. 58 — 9. st, Ch. 1261. Conuentus domus hospitalis S. llegis de Slrigo­nio litem circa terram Hurthy inter Archiepincopum Strigonien. et Colonos de villa Letkes compositam fuis­se testatur. Frater Laurentius, Magister ettotus conuentus domus hospitalis Sancti regis Stephani de Strigonio, vniuersis praesentes litteras inspecturis, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod constitutis coram nobis Iban Comite, Procuratore Venerabi­lis Patris, Domini Benedicti, Dei gralia Archiepi­scopi Strigoniensis, et Gapa Custcde, et Stephano Magistris canonicis et Procuratoribus Ecclesiae Strigoniensis ex vna parte; Iacobo villico, Draga,

Next

/
Thumbnails
Contents