Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Taurinensis Dinecesis, vobis et hospitali vest.ro, regia liberalitate donauit; et aliis vos, et homines eiusdem hospitalis diuersis libertatibus , exemtionibus et immunitatibus communiuit, prout in litteris super hoc confectis, eiusdem regis sigillo munitis plenius dicitur contineri; Nos igitur Yestris supplicationibus inclinati, quod super hoc pie ac prouide factum est, ratum habentes et gratum , id auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attentare praesumserit, indignalionem omnipotentis Dei , et B. Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbii Nonis Iulii Pontificatus noslri anno tertio. " E Collectione Dipl. Szecheny. Tom. II. p. 522. sqrj. Si annus Clementis Papae Pontificatus tertius rite signatus est, Breue hoc ad annum 1267. pertinebit. A. Ch. 1268. Idem Clemens Praeposituram S. Enierici de Tutul, Quinque - Eccles. Dioeceseos , prq Ordine Fi'. Augustinianorum confirmat. Clemens Episcopus , Sertius Seruorum Dei , Dilectis in Christo filiis, Vniuersis Episcopis, prae positis, abbatibus, prioribus et aliis omnibus, qui fide censentur christiana, salutem et apostolicam benedictionem. Quuma nobis petitur, quod iuslum est et honestuin , tam vigor aequitatis , quam etiam ordo exigit rationis, vt id per sollicitudinem ofli— cii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibuit siquidem Iitteris Conuentus domus hospitalis Hierosolvmitani de Alba super donatione cuiusdam terrae , Veul vocatae, habilatore et cultura