Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

quod iuxta litteras domini et carissimi patris no­stri, praesentatas nobis, super terris Petri et Pau­li iobbagionum Castri de Koastii, Wayszlo vocatis, per eosdem praedictae ecclesiae B. Yirgi­nis collatis , dare litteras nostras dignaremur; et earumdem collationem nostrarum litterarum patro­cinio confirmare; quarum quidem litterarum te­nor est talis (V. s. ad annum 1267.) Nos itaque iustis petitionibus ipsius. Dominae sororis nostrae karissimae, et aliarum etiam Dominarum sororum de ecclesia memorata annuentes , easdem litteras carissimi patris nostri confirmari fecimus de verbo ad verbum nostris litteris inserentes , et ipsam collationem ratam liabentes, per omnia approba­mus. In cuius collationis perpetuam memoriam et confirmationem praesentes dedimus , sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Patak, anno Do­mini MCCLXVIII. " Apud Schmitth Epp. Agr. Tom. I. p. 182. Katona Tom. VI. pag. 488. A. Ch. 1268. Idem Stephanus priuilcgium Gallo , Episcopo Transiluaniae, a Patre suo concessum, roborat. Stephanus , Dei gratia, iunior rex Hungarie , dux Transiluanus, dominus Cumanorum, omnibus Christi fidelibus , presentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Iustis petentium de­sideriis prebere assensum ius ammonet, et pietas requirit, hoc idem postulat ordo iuris. Hinc est, quod vniuersorum notitie harum serie declaramus, quod venerabilis Pater Gallus, Dei gratia episco­pus Transiluanus, ad nostram accedendo presen-. tiam priuilegium Domini regis;, patris nostri ka-

Next

/
Thumbnails
Contents