Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
a m leger-at pro Seru »a; pro qua et vicinia regtoms ct belli resultatum, Bulgaria sub Stephauo rege luniore Hungariae adiecta , militat. A. Ch. 1268. ldern Stephanus Marcellum in praemium virtutis bellicae e iobbagionatu Castrensi inter Nobiles Seruienies transfert. Stephanus, Dei gratia , iunior rex Hungariae, Dux Transiluaniae, Dominus Cumanorum, Omnibus Christi lidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari. De singulorum prouisione soliciti, circa illos curam impendere habemus specialem , qui se suorum seruitiorum merilis., deuotissimos Maiestati nostrae reddiderunt. Hinc est, quod ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod attendentes fidelitates et seruitiorum merita Marcelli, filii Iacobus, iobbagionis castri hostri de Castro ferreo , quae idem nobis in diuersis articulis, multis fortunae casibus, et speeialiter in Graecia et in Feketeuholm, et etiam in llsuasag, quum conflictum cum Ilenrico Palatino , ot cum omni exercitu patris nostri habuissemus, sub vexillo Nicolai, Vajuodae Transiluani, Comitis de Zonuk, fidelis nostri, exhibuit fideliter et deuote, exposita acie cuidam militi se opponendo, cernentibus nobis et aliis quam plurimis, viriliter dimicando, lelale vulnus accepit. Jn recompensationem seruitiorum eiusdem, volentes sibi grata vicissitudine occurrere, ea, quae ad praesens agimus, respectu eorura, quae facere intendimus eidem et in ceterum, minima videantur, eundein Marcellum, et per ipsum suos fratres, Iuan videlicct et Beche,