Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1261. Eiusdem argumenti Belae Ilegis litterae. Bela, Dei gratia , Bex. Hungariae. Memoriae commendantes significamus vniuersis, quibus expe­dit, praesentium per tenorem : quod Ioachinus, filius Comitis Iwan, de Zeegh, de genere Hunt­Paznan; Paznan, filius Ibrahun, Amade filius Gju­ge, Boduk, filius Moys, et ceteri fratres eorum de eodem genere Hunt-Paznan, coram nobis per­sonaliter constituti , dixerunt et proposuerunt : quod super causam, quam super diuisione posses­sionum ipsorum Zeegh et Bucha vocatarum, quae etiam diutius coram nobis promulgata exstitisset, tandem causa consanguineitatis , et proximitatis , et vt omnis inimicitia , rixa , contentio, de medio ipsorum tollatur j in talem pacis concordiam per arbitrium proborum virorum deuenerunt; et talem inter se ipsos fecerunt diuisionem: Quod ipsas pos­sessiones Zeegh et Bucsa nominatas in tres partes diuiserunt, prout ante insultus Tartarorum in tres partes fuerant diuisae, et extiterant separatae ; de quibus tertiam partem ipsarum possessionum Zeegli et Bucsa scilicet cum sessionibus , loco molendini , foenetis, siluis, nemoribus, insulis, et aliis omni­bus vtilitatibus , reliquerunt, assignarunt Comili Ioachino, filio Iwan antedicto, et per eumdem suis posteritatibus , iure perpetuo possidendam. Datum in Zolum in octauis Sancti Ioannis Baptistae. A. MCCLXI. E collectione Diplomatica Adami Rajcsan}'i. Yterqne transcriptor idein autographum videtur prae oculis ha­buisse, et quanta diuersitas !

Next

/
Thumbnails
Contents