Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

ris duntaxat exceptis) disponendi faculta­tem. In cuius rei memoriam et perpetuam firmita­tem, praesentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus di­lecti et lidelis nostri Magistri Pauli electi Albensis, Aulae nostrae vice-Cancellarii. Anno Domini mil­lesimo , ducentesimo sexagesimo primo 20. Kalen­das Ianuarii ; regni autem nostri anno XXVI. " E MSS. Heuenesi T. 1. L. A. p. 46. Priuilegium isthoc transcriptum est per Capitulum Chazmense 1295. A. Ch. 1261. ldem Bela diuisionem terrarum Zug ( Szegh) et Kutka, inter Congenerationales Hunt - Paznan, con­firmat. Bela, Dei gracia , Rex Hungarie, memorie commendantes significamus Vniuersis, quibus ex­pedit, presencium per tenorem, quod cum Iwan­ca filius Iuahun, Paznan filius Ibrahun, et Gre­gorius frater eiusdem, Hem filius Calinerus, Mo­cha et Kemen filii Iwanc, ex vno auo progredien­tes; item Amade, filius Gyuge, Bukej filius Ama­de, Ladislaus, filius Iohannis, et Dedak filius Mi­chaelis ex alio genere Hunt-Paznan de Szegk; item Chama filius Rubus, et Boduk filius Moys de Szegk, de eodem genere; coram nobis personali­ter constituti dixerunt, et proposueruwt, quod su­per causam, quam super diuisione possessionuin ipsorum Szegk etKutka vocatarum habuissent, que etiam diucius coram nobis promulgata extitis­set, tandem causa consanguinitatis et proximitatis, et vt omnis materia rixe et contentionis de medio ipsorum tollatur, in talem pacis concordiam per arbitrium proborum virorum deuenerunt, et ta^

Next

/
Thumbnails
Contents