Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Beatlssimum Begem Steplianum; item villa Pe­regen, cumsilua, et aliis suis vtilitatibus in Comi­tatu Beregh sita, per carissimum patrem nostrum Endre regem, felicis memoriae, cum porco­rum pastoribus collata, et per nos in certa scien­tia confirmata. Item Kouzd cum piscaturis et piscinis , ac cum sylua Bumuety vocata prope Tyciam ; item Kekus cum suis piscaturis; item Ozlar, item Timar, item Bakzok , prope Hor­tou Bagy, et cum suis piscaturis; item Fehesssent-­Margita, similiter cum suis piscatuns; item alia villa Popeghaz vocata iuxta Hortubagyvize cum piscaturis in Comitatu de Zabolch existentes, quae quidem possessiones praedictae per Beatissimum Regem Stephanum, modo praemisso, Episcopatui Ecclesiae Agriensis, exceptis possessionibus Capi­tuli eiusdem Ecclesiae sunt collatae; quae quidem possessiones Capituli Ecclesiae Agriensis, propter vberiorem cautelam in alio priuilegio seriatim no­tantur. Libertas autem per praedictos sanctos re­ges, videlicet Stephanum et Ladislaum, eidem Ec­clesiae Agriensi in omnibus suis tenutis, tamEpi­scopi, quam Capituli possessionibus, videlicet ci­uitatibus, villis, et oppidis, donata haec est : quod nullam collectam, nullumque censum , seu exactionem, quouis alio nomine nominatam solue­re teneantur regio fisco exigendam, vel Comiti Camerarum persoluendam, quas ab aliis -regnicolis, temporibus debitis, more solito exigere consueue­runt. Item quod nullus Baronum, videlicet Pala­tinus , Iudex Curiae Domini regis, magister Ta­uernicorum, Wayvoda Transiluaniae, Banus to­tius Sclauoniae, et alii, quauis dignitate fulgentes, poterunt descensum facere in possessionibus eccle-

Next

/
Thumbnails
Contents