Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

prope territorlum ipsius eiuitatis fuerint sitae , nullius iudicio, nisi iudicis Ciuitatis, adstare tene­antur. Quod si iudex suspectus iiabebitur, et actor legitimam caussam recusationis allegauerit, con­uocatis omnibus maioribus ciuitatis , ipso iudice praesente, negocium clecidatur. De quorum sen­tentia si adliuc contigerit dubitari, et actor impor­tunus eos ad regiam citauerit praesentiam; solus iudex pro aliis omnibus ad regem ire teneatur. Eodem modo per quemcunque contra iudicem ci­uitatis et ciues, vel ciues solos, ad regiam prae­sentiam quippe citaretur; non tenentur ire, nisi solus iudex ciuitatis. Et si aliquis, aliquem ci­uem , vel ciues non requirens antea, a iudice Ciuitatis iustitiam sibi fieri, ad regem iuerit; pro illo, vel illis iudex ire tenebitur , et ei citato­rias refundere expensas ; eo, quia contempta au­ctoritate regalis priuilegii , sibi cogniti, irrequi­sito iudice ciuitatis fatigauit eum frustra laboribus et expensis. Ciues autem habent liberam, vnum­quemque voluerint, eligendi facultatem iudicem ciuitatis, nobis praesentandum, et mutandi eum annuatim pro suae arbitrio voluntatis. Sane, si­quis in calumnia, vel falso testimonio manifeste conuictus fuerit A el eliarn deprehensus ; nec in iu­dicem vel eius assessorenr, siue consiliarium dein­ceps admittatur. Item, si quispiam de ciuitate sine berede decesserit, de rebus suis mobilibus iberam liabeat disponendi, cuicunque voluerit, facultatem. Iles vero immobiles, domos quippe, curiam, vi­neas, terram et aedificia, suorum conciuium ha­bito consilio, vxori suae, vel alicui cognatorum suorum relinquat; ita tamen , quod nec per ipsum , nec per vxorem, nec per cognatos a iurisdictione

Next

/
Thumbnails
Contents