Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
per Baptisrai gratiam renascuntur , et renati post mortis euentum ihidem sepeliuntur , demum se~ pulti, fide nostra hoc attestanle, resurgunt ad gloriam vel ad mortem truculentam, rationem reddituri de bonis et malis operibus, et de iusto vel iniquo regimine, aequo libramine in examine districti iudicii mercedetn recepturi a Deo vero Iesu Christo, qui suis vulneribus apertis in tribunali sedens, sancta cruce , spinea corona , lancea lateris, clauis pedum et manuum lixuralibus, in medium productis , in die illa , qua coeli plicantur, et terra ardens erit; vbi sancti turbantur, et angeli tremiscunt; iudicantur iusti cum metu , et peccatores sine fine condemnantur. Hinc est , quod ad vniuersorum notitiam harum serie voluinus peruenire, quod sancta mater ecclesia Agriensis, in honorem S. Ioannis Apostoli et Euangelistae dedicata , cuius fundator et dotator sanctus rex Stephanus, primicerius regni Ilungariae, et Apostolus praecipuus, miro modo fuit et est; demum per beatissimum regem Ladislauin fecundioribus fructibus et possessionibus lautioribus eadem Ecclesia exstitit ampliata ; sic et per successores reges Ilungariae, nostrosProgenitores diuersis possessionibus, et piscinis, et multiformis libertatibus exstitit decorata et munita. Itaque super omnes ecclesias cathedrales regni Hungariae per tot donationes, et libertates, per sanctos reges donatas et concessas, sedebat vt domina gentium, in sede maiestatis suae , diademate pulchritudinis decorata. Sed proh dolor ! nostris in temporibus per Tartarorum rabiem, et vesanicum insultum eorumdem, praedicta ecclesia Agriensis funditus et in toto fuit destructa, et combusta ; bonis ipsius ecclesiae