Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

niores, posteriore donatione , vel traditione , si quam forte tumultuario inentis impulsu in parte, vel in toto vellet facere , mutato proposito tam salutari, et sancto, vires alias non habente, et se in ipsis possessionibus vsu fructuarium, quoad vi­xerit constituerit, proprietati et dominio earum­dem possessionum ex nunc translatis in Ecciesiain antedictam ; saluo eo , quod si eidem Nanae Co­miti medio tempore filius nascerelur, omnia, quae sua fuerunt, ad ipsum, vel eius filium cum plena proprietate et dominio reuerterentur; vsu fructu per consolidationem proprietatis assumendo; quein si viuente patre, vel illico post eius mortem finire contigerit dies suos , collationis, donationis, seu transfusionis possessionum praedictarum scries sal­ua et integra remanebit omnibus possessionibus , quarum nomina inferius annectentur, pleno iure proprietatis et dominii, sicut in casu priori, re­manentibus apud Ecclesiam antedictam. Uoc et ad­iectum exstitit per eumdem: quod si Domina vxor sua superuiueret viro suo, remanebit in possessio­nibtis, quas eidem Nana Coines ratione dotis do­talitiorum, seu donationum propter nuptias assi­gnauit ; quarum etiam nomina inferius specialiter exprimentur; in quibus ipsa Domina, quoad vi­xerit, vsu fructuaria remanebit, ea vero deceden­te reuertentur cum proprietate et Dominio , ac fructibus et vtilitatibus ad praedictam Virginis glo­riam. Omnes autem aliae possessiones Coinitis Na­nae praedicti, post ipsius mortem statim recidunt in ius et proprietatein ecclesiae superius mernora­tae. Nos itaque considerantes iustum et aequum esse, voluntates Dominorum , res et possessiones suas in religiosas personas transferentium , diuinae

Next

/
Thumbnails
Contents