Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1265. Bela IV. R. II. priuilegium monasterio de Sagh Ordinis Praemonstratensium a Martino Bano fundato, concessum, sub vastatione Tartarorum amissum, ad preces viduae ipsius renouat , metisque consignatis roborat. 13ela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentenr paginam inspecturis, salutem in vero Saluatore. Quoniam quae gesta sunt in tempore, labuntur curn lapsu lemporis; nisi ea scripti patrocinio commendentur, ratio quasi cautelae mater, A rt vnicuique ius illaesum conseruetur, in per]>etuanr rei memoriam priuilegiale testimonium prudenter adinuenit. Proinde ad vniuersorum , praesentium et posterorum notitiam harum insinuatione volumus peruenire. Quia cum dilectus ac fidelis noster Martinus Banus, piae memoriae, haeredem non habens, ad quenr possessiones suae deuolui debuissent, animae suae saluti consuleret, a nobis, durn viueret, diligenter irnpetrauit, vt eidem de possessionibus suis pro remedio animae suae liceret ordinare ; quo a nobis o.\>tento, vt petebat, vniuersas possessiones suas^nonasterio suo de Sagh, in quo Patres Ordinis Praemonsratensium coITocauif, ex nostra permissione in perpetuam eleemosjnam contulit et donauit. Postmodum autem, cum priuilegium , quod ipse a nobis super hoc impetrauit, tempore persecutionis TaVtarorum fuisset amissum, eo, quia tunc temporis non solum res , verum et personas, non conseruante Domino , dilficile erat cuilibet custodire ; Nobilis Domina, relicta eiusdem Martini Bani , matrona moribus et aetate, eleemosynarum mariti sui partici-