Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

dere et penitus expedire; contra extraneos autem impetitores Arcliiepiscopi, super villis et Ecclesia saepefatis , tenentur ipsi Nobiles Archiepiscopo, vel eius procuratori assistere, et eum defendere, et adiuuare pro viribus et pro posse. Super eo autem, quod praedicti Nobiles dicebant: occasio­ne terrae praedictarum villarum terram suam de prato seu foenili ad dimidium aratrum iuxta Yere­bena occupatam: taliter inter partes exstitit ordi­natum ; quod vsque ad praefatam quantitatem, id est: ad dimidium aratrum assignabitur ipsis No­bilibus per oflicialem Archiepiscopi de terra ara­bili villae Yerebena , ex parte terrae Nobilium praefatorum ; et idem ofticialis Venerabilis Patris Archiepiscopi Strigoniensis, Iwan, terram ex par­te terrae suae, de terra villae Verebuna ad tan­tam quantitatem , quantam de terra ipsius Iwan viderit et sciuerit fuisse per populos de Verebuna occupatam, metae et terrae praedictorum Nobilium et ipsius Iwan , quae per populos de Verebuna destructae esse asseruntur, ernendabuntur in fide eorum Nobiliurn: scilicet Peturka, Sixti, et Iwan, coram officiali Archiepiscopi iusto modo , sicut in litteris Benedicti bonae memoriae quondam Stri­goniensis Archiepiscopi vidimus contineri. Et quod ipsa terra, quae ex parte Archiepiscopi in con­cambium dari debebit ipsis Nobilibus , iudicio omnium minoris vtilitatis dicitur : Archiepiscopus consuetis triginta quinque marcis adiiciet marcam vnam; quarum triginta sex marcarum dimidieta­tem Archiepiscopus soluet vel solui faciet in ec­clesia S. Michaelis Nobilibus supra scriptis, reli­quam vero dimidiam partem in quindena Sancti Martini coram Capitulo Budensi, solutione autem

Next

/
Thumbnails
Contents