Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

nobiles viri Pelrus, Peturka, Sixtus et luan de Z u l u, bonae recordalionis Benedictum , quondam Archiepiscopum Strigoniensem, super Ailla Zal­lathna, Verebuna, Zelu, et ecclesia S. Ni­colai coram nobis traxissent in causara , et petiis­sent praedictas villas cum terris sibi restitui tan­quam suas hereditarias; quibus se per potentiam venerabilis Patris Domini Stephani, tunc Archi­episcopi Strigoniensis, nec non Episcopi Praene­stini se dicebant contra iustitiam spoliatos. Procu­rator bonae memoriae Benedicti, quondam Arclii­episcopi Strigoniensis, procuratorio nomine Do­mini sui proposuit ex aduerso, quod praedictas villas et ecclesias non per violentiam, nec per po­tentiam ven. Pater Dominus Stephanus Episcopus Praenestinus , tempore , quo ipse fuit Archiepi­scopus Strigoniensis, occuparit praedictas terras el Ecclesias, sed ex donatione Bonae memoriae Ni­colai, quondam Custodis Strigoniensis , inter vi­uos de supra dictis terris et eeclesia Strigoniensi Archiepiscopatui facta , tenuit, habuit et possedit. Quas villas et ecclesias et Dominus suus vniuersa­lis successor ipsius Domini Stephani Archiepisco­patus Strigoniensis nomine habet et habuit, tenet et tenuit, possidet et possedit. Nec est verosimi­le, quod idem procurator dicebat, quod praefatus Dominus Stephanus, Praenestinus Episcopus, qui probitatis suae merito ad excellentiorem statum est euocatus, villas, ecclesiam, vel alia bona prae­dictorum Nobilium, vel quorumlibet aliorum con­tra iustitiam occupasset; cumque super his inter partes fuisset coram nobis diutius altercatum, tan­dem praedicti Nobiles iusiurandum bonae memo­riae Domino Benedicto, Strigoniensi Archiepisco-

Next

/
Thumbnails
Contents