Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

maniaeque Rex. Omnibus praesentes litteras in­speeturis salutem in vero Saluatore. lustis peten­tium desideriis fauorem impertiri beneuolum, vi­gor aequitatis et ordo exigit rationis, dummodo id quod petitur aequilati non dissonet, non iuri prae­iudicet alieno. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod An­dreas Comes de Bania, filius Comitis lohancae, fi­delis noster, ad nostram accedens praesentiam po­stulauit, quod ei quandam terram Castri Alben­sis , existens prope Castrum ipsius nomine Gymes pro munitione et tuitione eiusdemCastri sit sibi ad­modum oportuna, eandem sibi conferre ex libera­Jitale Kegia dignaremur; verum quia de circurn­stantiis eiusdem terrae nobis plenarie non consta­bat, statuin eius et circumstantias scientiae fideli­um nostroruin Capituli Nitriensis per nostras litle­ras duximus committenda, qui nobis postmodum rescripserunt , quod eadem terra esset sufliciens vsui trium aratrorum, prout diiudicari potuit per nspectum , et quod solus Castrensis resideret in codem; volentes etiam de eadem terra nos redde­re plenius certiores, Demetrium Comitem Albeu­sem, dilectum et fidelem nostrum requisiuimus de ipsa , qui dixit quod illa terra sit modica et habi­tatoribus destituta, et a Castro Albensi reinota, et ob hoc dicto Comiti Andreae eam donare pos­semus, sine praeiudicio Albensis Castri suprame­morati. Nos itaque attendentes seruitia dicti Comi­tis Andreae , qLiae Coronae et Regno impendit, diuersis fortunae casibus viriliter se exponens ; considerantes etiam, quod munitioni castrorum in regno nostro constructorum pro tutela regni no­stri inuigilare subsidiis suis nos oporteat, praedi­Tom. IV. Vol. III. 17

Next

/
Thumbnails
Contents