Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

eadem Domina ipsam terram contulerat, Iohannes ac Soror sua memorata aequaliter possidebant; ita videlicet, quod medietas eiusdem terrae in ius Iohannis supradicti , alia vero medietas Dominae vxori Moch perpetuo iure haereditario possidenda. Vt igitur lis et suspicio super facto ipsius terrae in posterum suscitanda sopiatur , ad petitionem partium praesentes litteras concessimus sigilli no­stri munimine roboratas. Anno Domini MCCLXIV. Demetrio Lectore Ecclesiae nostrae existente. Ex autographo in archiuo 111. Com. Forgach Szeche­niensi existente. A. Ch. 1264. Idem Capitulum Ioannem filium Iwanch de villa Vasard terram Gymes Andreae Comiti de Bana, filio lwanhae, vendidisse testatur. Capitulum Nitriensis Ecclesiae omnibus ad quos praesentes litterae peruenerint salutem in Do­xnino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam te­nore praesentium volumus peruenire, quod con­stituti coram nobis Iohannes filius Ivanch de villa Vasard, et Moch filius Pauli de Endre pro Domina vxore sua, sorore videlicet supradicti, asseruerunt viua voce, quod terram Gymes, quam Domina vxor Ivanch ad maritum suum delatam in termi­nis vitae suae Iohanni antedicto filio suo et filiae suae vxori Moch memorati reliquerat communiter possidendam , vt dicebant, ipsam terram sub iis­dem metis et terminis, quibus ipsi possidebant, Andreae, filio Iwanka, Comiti de Bana , pro sex marcis argenti, ab eo coram nobis plene acceptis vendidisset, iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium et ad maioris stabilitatis incremen-

Next

/
Thumbnails
Contents