Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

siio et conuentus sui nomine, persoluit eisdem Turdos et Alexandro plenarie coram nobis. Et iidem Turdos et Alexander praefatam terram reli­querunt Monasterio de Saagli pacilice perpetuo possidendam; assumentes, quod quicunque Prae­positum et conuentum dicti monasterii ratione ter­rae memoratae de cetero impeteret, vel molesta­ret, ipsi et eorum haeredes eos defendere teneren­tur propriis laboribus et expensis. Et vt partes coram nobis retulerunt, metae ipsius terrae hoc ordine distinguuntur: Primo incipit ab occidente iuxta fluuium Kurthes, vbi sub piro sunt metae, quae separant ipsam terram a Iobbagyonibus Ca­stri Huntensis. Deinde progreditur versus orien­tem vsque vnam quercum, sub qua sunt duae me­tae. Deinde tendit ad aquilonem, et ibi sunt sub illice duae metae; et inde vadit similiter ad aqui­lonem , ad locum , qui Oszscyupotok dicitur. Et inde vadit vsque ad caput Oszscyupotok ; dehinc autem tendens adhuc versus Aquilonem, ascendit ad vnum magnuin montem, vbi sunt duae metae, et in vertice eiusdem montis lendit versus orien­tem. Postea descendit de ipso monte ad stagnum, dimittendo ibidem locuin Castri ad partem dex­tram in terra scilicet monasterii memorati; et iux­ta praedictum stagnum sunt duae metae : quarum vna est populorura Castri iNeugradiensis de villa Oszlar; deinde tendit versus orientem , cum bi­nis metis communibus, cum eisdem Castrensibus; et venitur ad iocum, qui dicitur Paganser. De­inde vadit ad vnum monticulum, qui dicitur simi­liter Paganser, vbi sunt duae metae; inde vadit ad metas angulares, vbi tenet metas cum eisdem Turdos et Alexandro. Et postmodum incipit metas

Next

/
Thumbnails
Contents