Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

apostolica sede sit indultum, quod interdici , su­spendi, aut excommunicai i non possint per litteras apostolicas, que de indulto huiusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem , siue qualibet alia indulgentia sedis eiusdem , de qua cuiusque toto tenore, de verbo ad verbum oporteat in no­stris litteris plenam et expressam mentionem fieri, et per quam effectus presentium impediri valeat , vel differri; quodsi non omnes hys exequendis interesse potueritis , duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum apud Vrbem veterem XII. Kal. Sept. Pontif. nostri anno III. " Ex reg. anni IFI. Tom. IV. epist. 1102. Fuit haec vltima Vrbani PP. in Hungariam epistola, II. Octobris anni 1264. defuncti. A. Ch. 1264. Philippus A. Episcopus Strigon. cum aliis iudicibus piscinam C/ielto Ecclesiae Vetero - Budensi addicit. Nos Philippus, Strigoniensis, Smaragdus Co­locensis Archiepiscopi; Rolandus Banus totiusScIa­uoniae, Magister Mauritius, Tauarnicorum Domi­ni Regis Magister , Ladislaus Vajvoda Transilua­nus, Magister Baas, Iudex Curiae illustris regis , Iudices ab vtrisque regibus pro vtilitate regni de­putati, significamus quibus expedit vniuersis, quod piscinam Ecclesiae Budensis, Chechtou vocatam, portui Zyntha adiacentem, decreuimus restitui Ec­clesiae Budensi memoratae a quocunque detento­re, sine aliqua difficultate, iustitia mediante. Datum in Insula S. Mariae in vigilia Ascensionis Domini Anno eiusdem MCCLXIV." Litteras has confirmauit Andreas III. R. H. a. 1291. Ciunquc litterus rcgias anno 1588. Lucas Praepositus

Next

/
Thumbnails
Contents