Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Iusta desideria carissimi in Christo fdii nostri Belae — — iuri eius petitio continebat nobis exhibita , quod cum iidem Bex et Regina, ac multi nobiles regni Hungarie propter timorem Tartarica ferita­te conceptum, ad loca maritima fecissent transi­tum , dicta regina iam dictis Nobilibus positis in graui necessitate compatiens, pro sustentatione ipsorum de suis paraphernalibus bonis non modi­cam expendit pecunie quantitatem. Demum vero idem rex huiusmodi pietatis opus clementer atten­dens, CastrumdePossega, ad eum perli­nens, in Ducatu Sclauonie, constitutum , acceden­te deinum ad id consensu carissimi in Christo filii nostri Stephani, regis illustris primogeniti, ac no­bilis viri Bele, Ducis Sclauonie, nati dictorum Regis, et Reginae , nec non Prelatorum, et Baro­num supradicti Regni et regine prefate, regia libe­ralitate donauit, prout in patentibus litteris regis eiusdem confectis exinde plenius dicitur conti­neri. Quare pro parte dictorum Regis et regine petebatur a nobis, vt donationem huiusmodi, non obstantibus constitutionibus contrariis, in hoc ca­su donationem ipsam sicut alias prouide facta est, ratam et firmain habentes, eam non obstantibus huiusmodi constitutionibus auctoritate apostolica duximus confirmandam. Quo circa discretioni tue mandamus, quatenus dictam reginam non perinit­tas super premissis conLra huiusmodi conftrmationis nosLre Lenorem ab aliquibus indebiLe moleslari, mo­leslationes huiusmodi •— — — Ibidera p. 446. Cf. Rajnaldum ad A. MCCLXIV. nro. LI.

Next

/
Thumbnails
Contents