Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

sega Quinqiie-Eccles. Diaecesis, nepoti Yen. fra­tris nosh i — Episcopi Praenestrini salutem — Non est inconueniens, si Apostoiice sedis benigni­las, quae saepe nonnullos extraneos et ignotos gra­tis attoliit beneficiis, et acceptis, lijs prouisionis munificas manus laxet, qui ipsius beneplacitis per deuotionis opera studiosius se coaptant. Hinc est quod nos attendentes tue deuotionis merita, et per lioc, et obtentu ven. fratris nostri — — Episco­pi Praenestrini volentes te prosequi beneuolentia gratiosa, Canonicatum ecclesie Paduan. cum ple­nitudine iuris canonici, ac praebendam nulli aJii de iure debitum, si qua ibidem vacat ad presens , tibi conferimus, tibique prouidemus deillis, et te de ipsis per nostrum anulum inuestimus. Si vero aiiqua prebenda in dicta ecclesia non vacat ad pre­sens ; prebendam, que in iure nulli aJii debeatur, primo inibi vacaturam conferendam tilji donatione apostolica reseruamus, decernentes irritum el ina­ne, si secus de prebenda liuiusmodi apostolica, vel quauis auctoritate a quoquam contigerit attemptari. Non obstante certo ipsius ecclesie Canonicorum numero, iuramento, confirmatione sedis apostoli­ce, siue quacunque firmitate vallato, aut si dire­ximus in eadem ecclesia pro aliis scripta jiostra, quibus nolumus per Jioc preiudicium generari, seu si ven. fratri nostro — — Episcopo, et dilectis filiis Capitulo Paduan. communiter vel diuisim, a dicta sede indultum existat, quod ad receptionem, vel prouisionem alicuius minime teneantur, quod­que ad id compelli nequeant, aut quod de benefi­ciis ad collationem eorum spectantibus nulli valeat prouideri per litferas apostolicas, que de indulto Luiusmodi plenam et expressam non fecerint men-

Next

/
Thumbnails
Contents