Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

vexillo tuae celsitudinis , fauente virtutis diuinae subsidio , ruinam irreparabilem ineurrisse. Ecce, fili carissime, nostrum super praemisso alfectum sub quodam verborum compendio , districte et plenarie audiuisti. Attentius itaque et vigili sedu­litate conspicuus habearis, vt si a modo tibi vel primogenito eidem, aut quibuscunque aliis prae­fati regni potentibus verbum de tam indigna, et iniqua materia proponatur; illud tam cito per tu­- as litteras et nuncios speciales ducas in notitiam sedis apostolicae , vt super hoc ab ipsa tibi decens et salubre possit consilium prouenire. Alias autem cor nostrum profundi doloris pungeretur aculeo , nec possemus conniuentibus transire oculis , aut sine debitae studio vltionis, si, quod absit, tua sublimitas propriae voluntatis arbitrio, vel perni­cioso alicuius instinctu seducta, faceret, aut per­mitteret aliquid in hac parte fieri , quod diuinae, ac nostrae posset voluntati oppositum existimari; seu praedicti regni tranquillitati contrarium, aut redundans in catholicae fidei detrimentum. Datum apud Vrbem veterem, V. Kalend. Febr. anno III. Ex lih. III. P. II. epist. CXI. Katona Tom. VI. pag. 409. Raynaldus litteras has nro XLVIII. recitans, in­nuit Vrbanum, tum ad Stephanum , I3elae filium, vt ab ea affinitate abhorreret, tum etiam ad regni Praesu­les, vt ad eam rem discutiendam incumberent, scri­psisse. A- Ch. 4 264. Idem Ft banus Ladislao t A. Diacono S. Eu­stachii, in Ecclesia Strigoniensi, vt praeter A. Dia­conatum suum , aliud quoque benejiciutn in quapiam Dioecesi sibi ojferendum , recipere queat, indulget. Vrbanus Episcopus , Seruus Seruorum Dei, Dilecto fdio JVlagistro Ladislao Archidiacono S

Next

/
Thumbnails
Contents