Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

ac illae praecipue, quae sunt episcopali dignilate praeditae , in statu tranquillo et prospero conser­uentur. Sane ecclcsia Zagrabiensi, pastoris sola­tio destituta, nos venerabilem fratrem nostrum Ti­motlieiun Zagrabicnsem episcopum, tunc Archi­diaconum de Zala, in ecclesia Vesprimiensi Sub­diaconum etCapellanum nostrum, Canonicum Za­grabiensis Ecclesiae, de fratrum nostrorum consi­lio et plenitudine apostolicae potestatis praefeci­mus ipsi Zagrabiensi ecclesiae in episcopum et pa­storem, ac ei consecrationis niunus duximus im­pendendum, iniuncto capitulo ipsius Ecclesiae, et clero Zagrabiensis ciuitatis, et dioecesis per litte­ras noslras, vt ipsi praedicto episcopo, tunc electo, tamquam patri et pastori animarum suarum, de­uote intendere procurarent. Et licet praedictus episcopus, sicut accepimus, quosdam nuncios et procuratores suos ad eandem ecclesiam destinarit, qui vsque ad aduentum ipsius episcopi, eiusdem ecclesie curam gererent diligentem; tamen qui non fuerunt admissi. Nos itaque cupientes, vt eadem ecclesia salubribus proficiat incrementis , de tua circumspectione, quam in multis et arduis sumus experti, confisi, te pro eiusdem ecclesiae, et ipsi­us episcopi procurandis et expediendis negociis ad partes Vngariae duximus destinandum, et procu­rationis ofticium ab eodem episcopo tibi, vt asse­ritur, circa curam in spiritualibus et temporalibus dictae ccclesiae commissum , ipsius inclinati sup­plicationibus episcopi , approbantes, eandein cu­ram circa spiritualia et teinporalia, vsque ad be­neplacitum ipsius episcopi tibi auctoritate praesen­tium duximus committendum. Quo circa discretio­ncm tuam rogamus, et hoi lamur attente, mandan­Tom IV. VolIII 15

Next

/
Thumbnails
Contents