Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Praedicatorum , et definitoribus Capituli Generalis, apud Argentinam, salutem et sincerae dileetionis atfectum. Quam praeclara fuit virtus, ac virtuosa fuerit vita sanctae recordationis Iohannis, Bosino­rum Episcopi, tunc apud nos degentis, deinde ma­gistri Ordinis Vestri, adhuc in memoriam a nobis et omnibus regni habitatoribus reuocatur. Dulci­or est in aure, et in corde deuotionis ardor , et contritionis, quoties animaduertitur, quod pater pius super afflictos piaviscera gerens, hocsuumesse solum aestimabat, quod de suo episcopatus pecu­lio Christi pauperibus potuit erogare. Et ne ver­bosa fiat circa vos longa oratio ; breuiter, studium ipsius erat miserabilibus misceri, et pro infirman­tibus infirmari. Praedicationis quoque verbum, quod mellifluo dabat in auditores eloquio, spiri­tus Sancti illustrabatur dono; et tam gratiosum eum reddiderat Deus apud omnes, vt vere sibi competeret laus martyris; et quem perfuderat Deus gratia , ab omnibus amabatur; et ne lumen lateret in tenebris, sed merita ipsius, per miraculorum ostensionem populo patefacta, suffragium offerrent petentibus, et corde credentibus mansueto; vobis aliisque notum sit, quod mortuum suscitauit, clau­dis gressum, et visum restituit non videntibus. No­bis quoque, qui in ipsius sancta conuersatione, et orationibus pro nobis pollicitis spem habentes, me­delam sperabamus languoribus hominis vtriusque in quodam graui morbo , quo frequenter aflici multi soliti sunt, quandoque morbo ipso attentati, signo crucis doloribus obiecto, suffragia eiusdem implorauimus, ad quae vehementia doloris et mi­seria corporeae conditionis compulit imploranda : illicoque similiter gratiam sentientes inuocati, do-

Next

/
Thumbnails
Contents