Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1264. Vrbanus PP. IV. Stephanum, Regem iunio* rem, ad bona iniuste detenta restituenda , per Episco­pum Vesprimiensem censura ecclesiastica stringi iubeU Vrbanus etc. — Venernbili Fratri, Episcopo Vespriiniensi salutem — Mente vigili et animo di­ligenti debet illa omnia sublimitas carissimi in Cbristo filii nostri, Iiegis primogeniti cliarissimi in Cbristo filii nostri B. illustris Begis Vngariae, deuitare, in quibus de aculeo iniquitatis agitur, et offensa Dei, ac pupillorum et orphanorum iniuria contineri videtur. Sane cliarissima in Cbristo filia nostra Agna (Anna?) vidua soror sua, Ducissa Galiiciae ac de Bozna , et de Mazo Domina, et di­lecti filii Michael et Bela orphani, nati eius, gra­ui nobis conquestione monstrarunt, quod ille eos de Bercz, et Figed castris, ac Salamon et de Bor­sua villis, iuribusque, et pertinentiis suis, quae dicti Ducissa etOrphani se diu iuste ac pacifice asserunt possedisse, conlra iustiliam spoliauit, sicque ipsa per suam voluntatem detinet et eis restituere inde­bite contradicit. Quare ipsi, et charissimus in Chri­sto filius noster B. illustris Bex Ilungariae, pater eius, per nuncium specialem pro eis instanter po­stulari fecerunt a nobis, vt super his exhiberi sibi complementum iustitiae faceremus. Nos itaque con­siderantes attente , quod de spolialione et deten­tione huiusmodi non modicum suae famae deperit, et saluti maxime: quia non solum praedictos Du­cissam et Orphanos, sed etiam Begem ipsum cum superni Regis offensa, prout accepimus, grauiter perturbauit; magnitudinem ipsius primogeniti at­tente per nostras litteras rogandam duximus et mo­nendam, qualenus prouide considerans et diligen­ter attendens , quod cum Regis aeterni benignitas

Next

/
Thumbnails
Contents