Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
faus praesentes litleras conspecturis, salutem in Domino saluatore. Iiegia pietas singulorum merila tenetur inspicere oculo pietatis, et ipsos inuitare ad fidelitatis opera muneribus donatiuis, vt eoriun exemplo alii ad obsequia perpetuae fideiitatis ardencius incitentur, et solercius famulentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod quum Hazos comes nobis et regno nostro, a primeuis etatis sue temporibus in multis seu diuersis articulis fideliter seruierit et indefesse; personamsuam, aut suorum fortune casibus exponere minime formidando. Nos in recom-« pensationem seruitiorum eiusdenr, quamquam pro inodico reputenrus, quod ad praesens agimus, respectu borum, que facere intendimus, eidem et suis heredibus beredumque successoribus terram Nazwod, que, sicut per .Both maiorem exercitus castri nostri de Wolko , quem ad reambulandam et inquirendam ipsam terram transmiseramus, intelleximus, fuit terra sine lierede decedentium vexillum nostrum deferentium, vacuam tamen, et habitatoribus carentem cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis, contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Et ne in posterum processu temporis per quempiam possit vel debeat in irritum reuocari, presentes concessimus litteras, dupplicis nostri sigilli munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancellarii. Anno Domini Millesimo Ducentesimo sexagesimo quarto." Ex autographo. Diplom. Hung. T. I. p. 287. sq. in fol.