Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

slrae V,-Cancellarii Anno MCCLXIV. VI. Idus May. Regni autem nostri anno XXIX. " ln extractu. Analecta Fejervariano - Jankovich P. JII. nro. CCXXVI. A. Ch. 1265. Idem Bela hospitibus de Bereny , in Comitatu Segesdiensi , conditiones praescribit. Bela, Dei gratia, Hung. Dalm. Croat. Bamae, S. G. L. Cumaniaeque rex. Christi fidelibus, prae­sens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari. Begum pertinet ad excellentiam , et dominantium conuenit dignitati, tanto amplius de maioris plebis numero gloriari, quanto ipsorum glorianr ex po­puli multitudine constat vberius augmentari. Hinc est, quod vniuersorum notitiae tenore praesentium volumus fieri manifestum , quod nos hospiti­bus nostris de vilfa Beryn, etomnibus ad eam per­tinentibus talem libertatem concessimus et statui­mus, quod de singulis nransionibus singula tria pondera soluere tenentur annuatim. Comes vero ipsorum bona herede decedentiunr recipere non praesumat. Item iudici pro iudicio soluere debent 60. denarios tantum ; nisi in causa furti, vel san­gui^iis effusione. Item ad plaustrum Begis boues da­re non tenentur, nec in legatione aliqua debent ire, nisi pro negociis villae eorumdem, aut in legatione Domini regis ad spacium diei vnius. Item pro de­cimis suis capetias soluant , prout prouenit in capetiis in tritura. ltem vltra voluntalem eorum per Comitem ad exercitum ire non cogantur, nisi in exercitu regis sub vexillo suo, vel ex mandato eius speciali. Item villicus eorum in minutis causis ipsos iudicabit et tertiam partem iudiciorum sibi

Next

/
Thumbnails
Contents