Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
transfosso hostili lancea crure suo exstitit letlialiter vulneratus ; deinde cicatrice sui vulneris nondum obducta , cum Daniel Iluthenorum llex ad campestre praelium contra ipsum nostrum generum prodiisset, strenuitas eiusdem Magistri Laurentii desidiae obscuritatem abhorrens, in lucem prodiit probitatis et singulariter hostili se immiscens aciei, quemdam de Rtisciae baronibus impulsu deiecit lanceali, quem supradictus gener noster fecit capite detruncari; in quo conflictu cuin equus saepedicti Ducis, generi nostri praedilecti, fuisset interfectus, idem Magister Laurentius solitae fidelitatis insistens feruori; vitamque iam dicti Ducis praeferens vitae suae , equum , quo vehebatur , eidem Duci tradidit, et se inter hostes confertissimos posuit , variis periculorum fluctibus inuoluluin ; sicut praemissa supradicti Ducis, et multorum fidelium, ac fide dignorum nobis relatio patefecit. Ea vero, quae in subsequentibus annectentur, certioris sensus, visus videlicet, certa indicatio nobis demonstrauit: nam cum essemus in congressu campestri contra Fridericum Ducein Austriae et Styriae, in quo idem Dux, nostrorum prostratus armis, interiit, ipse magister Laurentius hostili se immiscens aciei, magnanimi constantia, et constanti magnanimitate dimicauit in eadem. Vbi equo suo , quo insidebat , interfecto , pedestribus gressibus armorum SQ defendens praesidio , ad nos per diuinam gratiam remeauit. Porro cum de o bsidione Olomucensis ciuitatis rediremus, idem Magister Laurentius sub quodam castro, quod leonina audacia manuali praelio capere attemptauit, lethalia recepit vulnera, quae nos ipsi vidimus, ad visitandum ipsum personaiiter acce-