Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
teremur defraudari suo iure; et insuper prout dictus Comes de Scepus — terrae praedictae, homo noster deputatus, ordinauerat, idem praepositus super facto memoratae terrae priuilegium eiusdem ecclesiae exhibuit coram nobis , cuius tenore perlecto intelleximus, et inuenimus, ipsam terram Yizoka, esse terram ecclesiae praenotatae, et in eodem priuilegio contineri, Nos itaque vnicuique pro sua iustitia — — quia ipsam terram inuenimus in iam dicto priuilegio contineri, eamdem sine strepitu iudicii dictae ecclesiae de Scepus reliquimus pleno iure, praesente eodem 1 illamo , qui se iure, quod nonhabebat, diOidens, omni actioni, quam occasione ipsius terrae contra eumdem praepositum, et ecclesiam de Scepus mouerat, prout mouere intendebat, renunciauit coram nobis. Datum Iaurini in vigilia Lucae euangelistae, anno Domini MCCLXIV. " Wagner Anal. Scep. P. I. p. 295. Katona T. VI. p.429. A. Ch. 1264. Idem Bela Magistro Laurentio, aulae suae iudici, Comiti Mosoniensi , ob virtutem heroicam, villas plures in Comitatu de Baranya confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, llamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Bex. Omnibus praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore.- Status regii consideratio speculatiua , prouidae deliberationis statera pensans merita singulorum , illos praecipue tenetur extollere fauoris regii praemio potiori, qui a primaeuis pueritiae suae temporibus in domo regiae Celsitudinis sicut aetatis, sic et virtutum meruere recipere incrementa ; et quodam *