Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
niequeRex, omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis salutem, in omnium Saluatore. Ad. vniuersorum tam presentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod cum nos vna cum Domino Stephano Rege Hungarorum, carissimo filio nostro primogenito , exercitus nostri procedentis potentia insurrexissemus contra regem Bohemorum, inimicum nostrum capitalem et hostem, non valentes inopinatis euentibus obuiare, sinistra fortuna inter ceteros casus nostrorum multiformes, de vita dicti domini Stephani regis, filii nostri carissimi, nobis veritas non constabat, nec de morte; cuius rei ambiguitate adeo fuerunt noslra precordia diri doloris iaculo sauciata, vt non poteramus inuenire remedia, quibus animi nostri acerbitas potuisset recuperari: sed ecce Comes Botyz, filius Comitis Marci, fidelis noster, tamque deuotus Patris filius , ad nos citis veniens gressibus, et secundis dixit: ipsum Dominum Stephanum, filium nostrum perdilectum, sanum esse et incolumem gratiam per diuinam, manusque integritate sui corporis euasisse nostrorurn emulorum. Et quia diuina gratia largiente, a qua procedit omne dalum optimum, ipsa fortuna primitus nouerca, Aice versa, prosperitatis oculo me respexit: Nos igitur, quibus ex officio suscepti regiminis metiri debemus, et pensare merita singulorum, et vnicuique respondere iuxta exigentiam suorum seruiciorum, considerantes fidelitatem et meritoria seruitia ipsius Comitis Botyz, tam eximio leticie baiulo, quamdam syluam Chetene vocatam , desertam , incultam penitus, et omnino habitatoribus carentem , in districtu Scepusiensi sub monte, seu Alpe Tortoi (hoc est spe-