Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
et per eundem riuum versus septemtrionem superius ascendendo, cadens in quamdam siccam vallern reflectitur versus occidentem, et per eamdem vallem dirigitur ad JNarfa, sub qua est meta terrea. Inde vero descendens ad Scorinpotok antedictum reflectitur versus septemtrionem , et tenet eundem potok, donec peruenit ad primam metam, quae sub Narfa antedicta habetur. In cuius rei memoriam et certitudinem pleniorem, litteras prae sentes nostri sigilli munimine ad instantiam dicti Mark Comitis supradicto Cheh contulimus, roboratas. Actum anno gracie MCC. sexagesimo tercio." Ex autographo. Dipl. Hung. Tom. I. p. 264. A. Ch. 1263. Fragmentum priuilegii a Philippo yt. Episcopo Strigoniensi , Farocho Teuto - Lipcsensi ratione decimarum concessi. Nos Philippus, miseratione Diuina Archiepiscopus Strigoniensis, Aulae regiae Cancellarius , significamus Yniuersis, memoriae commeudantes : Quod ad petitionem Illustris Domini Belae regis concessimus, vt in quadam villa LypcJie vocata, in prouincia Liptouiensi , populi ad ipsam causa commorandi congregati , et etiam congregandi Ecclesiam Parocliialem construendi haljeant faeultatem etc. — Volumus et authoritate praesentium confirmamus , vt ecclesia eadem Parocliialis libcris deciinis perfruatur: prout Ecclesiae Parochiales de Korpona, et Schemneczbana (Schelmetzbanya) ; et Plebanus eiusdem Ecclesiae ab omni iurisdictione, et descensu Archidiaconi sit exceptus penitus et exemtus. Ita tamen ,