Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

sione et voluntate bona fratrum suorum , persona­liter astancium, ac aliorum fratrum suorum, pro quibus Hipolitus, Alexander et Dama responsum dederunt, perpetuauit irreuocabiliter possidendam. Ne igitur per quempiam fratrum suorum superius nominatorum , ac aliorum ipsum factum queat in irritum reuocari, litteras nostras priuile­giales concessimus, nostro sigillo confirmatas. Datum in festo Beate Elene regine, anno gratiae MCC. sexagesimo tcrcio; Fratre Geuta decano, Andrea Custode, Benedicto Cantore, el aliis fra­tribus ibidem salubriter existentibus. " Ex autographo. Dipl. Hung. p. 261. sq. 4. Ch. 1263. CapituU Posegani testimoniales de terra qua­piam a Mark Comite nobili de Chech , vendita. Capitulum Ecclesie beati Petri de Posaga , omnibus presentem paginam inspecturis, salutem in ornnium Saluatore. Noticie singulorum volu­mus declarare, quod constitutis coram nobis Mark Comite, ex vna parte, ex altera vero Cheh, ter­ram tenente Domine Begine, confessus esl se di­ctus Mark Comes , coram nobis , terram suam, quam de Dras terram tenente, precio comparaue­rat, pro eo, quod ipsa terra erat contigua terre dicti Clieh, et magis ipsi Cheh precio comparari congruebat quam alteri alicui , supra dicto Cheh, dicto Dras presente, pro quinque marcis argenti, integraliter ad se receptis, vendidisse sub eisdem metis, et terminis distinctam , et circumcinctam, quibus a supra dicto Dras precio comparauerat, in perpetuum pacifice et quiete possidendam. Sed quia Cheh prememoratus sub tali estimatione, qua

Next

/
Thumbnails
Contents