Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

lentes, vt carissimus pater, sicut promisit, nobis illud idem facere teneatur. Volumus etiam , quod neuter nostrum ad barones, vel ad liberas villas, existentes sub alterius potestate , assaturas, vel scutellas, aut aliquas munificentias, ratione quae­stus , mittere teneatur. Item volumus, quod litte • rae comminatoriae omnino cessent v nec destru­ctiones et spolia baronum vel seruientium alteru­trius nostrum , vlterius fieri debeant, nec etiam descensus super praediis nobilium violenti. Item , si aliqui furta et latrocinia, seu nocumenta com­mittendo, et destructiones in regno faciendo, de territoriis carissimi patris nostri, regis, ad nos se transferrent, et lioc liquido pateret ipsi patri no­stro, et in fide sua nobis per suas litteras diceret et ostenderet esse reos ; iuxta rneritum culpae te­nemur satisfacere de eisdem; et e conuerso caris­simus pater noster satisfaciet de nociuis modo et ordine praelaxato. De manifestis autem furibus et latronibus salisfactio iieri debeat, prout dictauerit ordo iuris. Et lraec omnia et singula praemisso­rum coxiseruabimus; sic nos Deus adiuuet, et Iiaec sancta Dei euangelia; et Jioc, coram positum et corporaliter a nobis tactum, viuificum dominicae Crucis lignum. Adiicimus insuper, vt oinnes illos, qui carissimo Fatri nostro regi adhaeserunt , ami­citia, consilio , auxilio, obsequiis et fauore, non persequemur, nec contra eos, vel terras ipsorum nostrum exercitum transmittcmus. Volentes, vt pater noster carissimus illos, qui nobis consangui­neitate, aflinitate, vel familiaritate coniuncti, siue sint reges, siue duces, siue eliam marchiones, ad­stiterunt, vel assistere voluerunt, non persequa­tur, nec exercitum mittat contra eos ; et hoc ca-

Next

/
Thumbnails
Contents