Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

renitati, vt quanto quis sibi fidelius famulatur, tanto propensius regiae munificentiae donis deco­retur. Hinc est, quod ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod attendentes merita et seruitia dilecti et fidelis nostri Iule, fdy Ladizlay, quondam Bani, quae idem a primaeuis nostrae et suae vitae temporibus nobis exhibuit, fideliter ac — dubiis fortunae casibus saepe et sae­pius se et suos pro nobis exponendc: nolentes ipsi­us multa et alta seruitia onuii laude (dignissima) ingratitudinis silentio praeterire, licet pro modico reputem-us hoc, quod in praesenti agimus respectu eorum , qu;'e facere deberemus; quasdam terraS vduarnicorum nostrorum in Transiluanis partibus existent.es, legitimis suis incolis carentes: Wiz, Munora , Hassach , Nogrech , et alias , ad dictos Vduarnicos nostros in illis partibus pertinentes, praenominato magistro Iulae irreuocabiliter con­cessimus, dedimus et donauimus tam sibi, quam suis heredibus , heredumque successoribus iure perpetuo possidendas. Vt igitur haec a nobis ipsi magistro lulae legitime facta donatio robur perpe­tue firmitatis obtineat, nec vnquarn processu tem- ' porum per quempiam valeat in irritum reuocari, saepedicto Magislro Iulae, et per eum suis here­dibus, nostras tradidimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti , Praepositi Orodiensis , aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Miliesimo, Ducentesimo, sexagesi­mo tertio. " E coll. Hcuenesi. Tom. LVIII. TT. p. 212.

Next

/
Thumbnails
Contents