Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ua , nobis fidelis exstitit, praefatam terram Z omothor eidem inagistro Petro contulimus, perpetuo possidendam. £t quia ex terrarum occupatione lites pluries generantur: domino Ioanni, Plebano nostro de Potok mandamus, vt terram Zoinothor eidem magistro Petro assignaret, nec non metas ac limites renouando roboraret. (Hic metae describuntur) Patrata autem surit liaec praesentibus iobbagionibus Castri Zemlinch, Tayba, et aliis oflicialibus Stephani et Rolandi banorum et aliorum territorii praetaxati in omni pace, et quiete. Anno gratiae MCC. sexagesimo tertio. " E MSS. Mallyoianis Katona Tom. VI. p. 374. sq. Ch. 1263. Idem Stephanus fidelitatem Stephani et Marcelli , filiorum Marcelli, donata terra Kezy remuneratur. Stephanus, Dei gratia, iunior rex Hungariae, Dux Transiluanus, Dominus Cumanorum, omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, praesens scriptum inspecturis, salutem in vero Saluatore. Regia pietas singulorum merita tenetur prospicere oculo pietalis, et ipsos inuifare ad fidelitatis opera muneribus donatiuis; vt eorum exemplo alii ardentius famulentur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire : quod attendentes fidelitales et seruitiorum merita Clementini et Martini , filiorum Marcelli, quae iidem nobis impenderunt fideliter et deuote; in recompensationem seruitiorum eorumdem volentes grata vicissitudine eisdem occurrere , quamquam pro modico reputemus, quod ad praesens agimus, respectu eorum, quae facere inten-