Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
terrae olim Kossuth, et Vayczlo pro eisdem per ipsum Dominum Belam regem facta, ac metarum eiusdem erectione, Anno Domini MCCLXIII. regni autem sui anno XXV III. E reg. de Thurocz. m^o II. 5). Donationis huius ad vicum Zabor, Belius Not. Hung. Tom. II. p. 557. ita meminit : „ huius inquit possessione Bela IV. anno MCCLXIII. parte gemina Coch , filium Poisa, parte autem tertia, Kossuth, filium Gad et Wayczlo, alibi Vollou , lilium Woian, non tam donauit, quam donatos iam ante nouis priuilegiis locupletauit; eo quod priora illa Detricus, Mipkou, Comes Zoliensis , et arcis Szklabinya Dominus, dolo malo extorta, eonuulserit penitus." Huc etiam pertinet , quod Pazmanus apud Peterfi. Con. P. II. p. 274. notauit: „ Abbatia de Abran , alias Abraham , B. Alariae Virginis in Comitatu Bodrogiensi (Tolnensi) Diaecesis Quinqueecclesiensis fundata a Moyse Palatino, et eius fratre Comite Alexandro. " 6). Dominus olim Bex Hungariae Bela, Comiti Bagamerio partem planitiei terrae Vezuerys priuilegialiter confert. Anno Dominicae Incarnationis Millesimo, ducentesimo, sexagesimo tertio. u E regestro MS. Lipto. 7). Idem Bela 12(55. terras villae Teth , commetaneas terrae villae Pok Abbatiae S. Mauritii (de Moriczhida) per Mauritium et Marcum Comites donatas confirmat. E MSS. Senatoris loan. Czech. p. 15. 8). De quadam vinea in promontorio Cholnok, quarn D. Archiepiscopus Strigon. Sanctimonialibus de insula leporum contulit. A. 12G3. Orig. in archiuo capituli Poson.