Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1263. Iderti JBela fabros de Hokolyan , ahosque eonditionarios de liada , Abbatiae de Zala teneri , adiudicat. Patentium litterarum Domini Belae Begis sub anno Domini 1263. confeetarum continentia inter alia declarabat : quod Boskud , Zot , Abram, Isup, et Ionas, item Laurentius, Mark, et Cho­toh fabri ipsius monasterii Zaladiensis de villaRo­kolyan ; item Lontzer , Boldus , Tapuse, Cebe , Arusod, et Aguston similiter conditionarii eiusdem monasterii de villa Rada, pro se , et prO omnibus aliis conditionariis ipsius rnonasterii ad dicti Do­mini regis Belae praesentiam conuenientes, coram eodem Domino rege se homines esse Iiberos et non obnoxios illi seruituti, quam Abbas et Conuentus imponerent super ipsos; et licet inter partes su­prafatas diutius altercatum, tamen praememorati homines , qui pro se et pro aliis sociis suis astite­rant, ante litis contestationem se recognoscentes , gratiae Abbatis et Conuentus praedictorum reddi­dissent, subiiciendo se et suos ad oinnia illa serui­tia , quae aui, athaui, et proaui ipsorum eis im­pendissent, facienda, confitentes se esse et fuisse conditionarios monasterii memorati. " E transumpto Ludouici regis de anno 1547. Origi nalis memhrana , in actis Judicialihus Nicolai Konth Pu­latini producta eiistit iu arehiuo Cap. Wesprimien. A. Ch. 1265. Idem Bela ad preces Praepositi de Idszd , pos­sesionem _de Pereclie , a Stephano liege per concam­bium ademtam, Capitulum Agriense lustrare , atque limitibus circumscribere iubet. Bela, Dei gratia, rex Hungariae, Jfidelibus suis, Capitulo Lcclesiae Agriensis, salutem et gra-

Next

/
Thumbnails
Contents