Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
mitatu Simigiensi , paeifica et quieta possessione gaudere; et ipsas possessiones inueni certis metis vndique distinctas , nullo ipsi monasterio consanguineo praefati Magistri Mauritii , vel aliquo alio contradictore existente. Nos igitur taliter per praedictum Abbatem de ipsis possessionibus certificati , easdem auctoritate praesentium perpetuo duximus confirmandas. ln cuius rei lestimonium praesentes dedimus litteras, sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkassy, electi Ecclesiae Zagrabiensis, aulae nostrae Yice-Cancellarii , dilecti et lidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesimo sexagesimo tertio, regni autem nostri anno vigesimo octauo. " E cpllectione Diplomatica Gynrikovicsiana. Jt. Ch. 12(33. Idem Bela hospitibus de Teulo-Lipcse immunitates ac iura Carponensium et Schemniczensium confert. Bela, Dei gratia, Hungariae etc. Rex. Omnibus praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod Iiospitibus nostris de Liptouia in villam Lipcse congregatis et congregari yolentibus talem concedendam gratiam duximus et ordinandam; vt Iudicem etc. De consilio et consensu V. Patris D. Pliilippi Arcliiepiscopi Strigoniensis concessimus, vt ecclesia ipsorum parochialis ab omni decimatione sit exempta, et fruatur liheris deciinis, secundum quomodo fruuntur Ecclesiae Parochiales Corponensis et Sclielmetzbanensis. Et Domino A. Episcopo Strigoniensi Plebanus eorurn de quinquaginta mansionibus