Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

vadit vsque ad montem Wagh, quod cadit ad flu­uium memoratum; ibique termini et metae terrae Debrethe terminantur. Vt igitur huius nostrae do~ nastionis series robur obtineat perpetuae firmita­tis; praesentes litteras sub aurea biilla nostra con­cessimus et contulimus propriis nostris manibus roboratas. Datuin per manus Venerabilis Patris, Philippi, Dei gratia , Strigoniensis Archiepisoopi, aulae nostrae Cancellarii , dilecti et fidelis nostri, Anno Domini MCCLX. tertio. Regni autem nostri anno vicesimo octauo ; quinto decimo Calendas Aprilis. " Ex Originali, in arcliiuo Camerali conseruato, ex­scripsit Ileuenesi MSS. Tom. 61. p. 150. Ex transumpto Ladislai de anno 1275, quod in archiuo est Capituli Po­eou., fecit expediri 111. Dom. B. Alojsius Mednyanszky. A. Ch. 1263 Maria Regina super iisdem possessionibus pro Abbatia S- Martini suas addit priuilegiales. Maria, Regina Hungariae super iisdem pos­sessionibus per cambium Abbatiae S. Martini col­latis, suas addit priuilegiales. Anno MCCLXIII. Harum quoque Originales sunt in Archiuo Abbatiae montis Pannoniae. A. Cli. 12G3. Idem Bela fundationales PJ aepositurae S. Ia­cobi de Moriczhida Ord. Praem. confirrnat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Bamae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Vniuersis praesentes litteras in­specturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vni­uersoruin notitiam tenore praesentium volumus peruenire : quod dilectus et fidelis Baro noster

Next

/
Thumbnails
Contents